monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 2
Statimque in fronte Geneseos primam Homiliarum Origenis reperi scriptam de Melchisedech, in qua multiplici sermone disputans, illuc devolutus est, ut eum Angelum diceret. Iisdemque pene argumentis, quibus Scriptor tuus de Spiritu sancto, ille de supernis virtutibus est locutus. Transivi ad Didymum sectatorem eius, et vidi hominem pedibus in magistri isse sententiam. Verti me ad Hippolytum, Irenaeum, Eusebium Caesariensem, et Emisenum, Apollinarem quoque, et Eustathium nostrum, qui primus Antiochenae Ecclesiae Episcopus contra Arium clarissima tuba bellicum cecinit: et deprehendi, horum omnium opiniones, diversis argumentationibus ac diverticulis ad unum compitum pervenisse, ut dicerent Melchisedech hominem fuisse Chananaeum, regem urbis Ierosolymae, quae primum Salem, postea Iebus, ad extremum Ierusalem appellata sit. Nec mirum esse, si Sacerdos Dei altissimi describatur absque circumcisione et legalibus caeremoniis, et genere Aaron: cum Abel quoque, et Enoch, et Noe placuerint Deo, et victimas obtulerint: et in Iob volumine legamus, quod ipse et oblator munerum fuerit, et sacerdos, et quotidie pro filiis suis hostias immolarit . Et aiunt ipsum quoque Iob non fuisse de genere Levi, sed de stirpe Esau: licet aliud Hebraei autument.